Вернуться в библиотеку "Берестейской Хоругви"  
 
[ Акты Литовско-Русского государства. Вып. 1. (1390–1529). — М.: Унив. тип., 1899. — 258 с. ]
Привилегия короля Владислава Ягайлы, данная городу Берестию на право магдебургское
В Кракове, 15 августа 1390 года.
In nomine Domini amen. Ad perpetuam rei memoriam. Wladislaus, Dei gratia rex Poloniae, necnon terarum Cracoviae, Sendomiriae, Siradiae, Lanciciae, Cuiavine, Lithuaniae princeps, supremus Pomeraniaeque dominus et haeres etc., significamus tenore praesencium tam praesentibus quam futuris, quibus expedit universis. Quia cupientes civitatis nostrae Brzestensis conditionem facere meliorem, ut in colatione hominum faelicia suscipiat incrementa, ipsam de iure ruthenico in ius theutonicum maydeburgense transferemus perpetuo duraturum removentes ibidem omnia iura polonicalia et ruthenicalia et consuetudines universas, (quae) per ipsum ius perturbare consueverunt, eximimus, insuper absolvimus et perpetuo liberamus cives et incolas civitatis nostrae Brzesczie tam theutonicos quam polonos et ruthenos aut cuiuscunque conditionis homines christianos ab omni iurisditione et potestate omnium regni palatinorum, castellanorum, capitaneorum, voievodorum, burgrabiorum, iudicum, subiudicum, officialium et ministerialium seu dzieczkie eorundem, ut coram ipsis aut aliquo eorum pro causis tam magnis quam parvis, puta furti, sanguinis, homicidii, mutilationis membrorum, incendii et quibusvis aliis citati minime respondebunt, nec aliquas paenas solvere tenebuntur, sed tantum cives et incolae civitatis praedictae tam rutheni quam poloni ac theutonici et quicunque alii соram ipsorum advocato, qui pro tempore fuerit. Advocatus vero coram nobis vel nostro generali indicio dum tamen per nostram literam nostro sigillo sigilatam evocatus fuerit, tunc non aliter quam iure theutonico maydeburgensi praedicto cuilibet ad obiecta respondere sit astrictus. In causis vero criminalibus et capitalibus quibuscunque advocato praedictae civitatis Brzesczie iudicandi, sententiandi, corrigendi et puniendi damus et conferimus iuxta terrae consuetudinem plenam et omnimodam facultatem, prout haec ius theutonicum maideburgense in omnihus suis punctis, clausulis et conditionibus postulat et requirit. Appropriamus, addimus, insuper adiungimus praedictae civitatis Brzesczie et eius civibus Brzesczie sexaginta mansos franconicos seu laneos agrorum denuo mensurandum ac etiam extirpandum, de quorum quolibet singulis annis in festo sancti Martini elapsa libertate et expirata, quam eisdem civibus speciali litera concessimus, unus ferto grossorum debet solvi more solito et consueto. Harum quibus sigillum nostrum appensum est testimonio literarum. Actum Cracoviae ipso die Assumptionis Mariae Virginis gloriosae, anno Domini millesimo tricentesimo nonagesimo. Praesentibus Spichlone, palatino cracoviensi, Petro Kmietka, castellano lubliniensi, Drogonuo, iudice, Krzeslao, subiudice cracoviensibus, Paschone, castelano biciensi, et Dimitrio, vicethesaurario nostro, multisque aliis fidelibus nostris fide dignis. Dalum per manus honorabilis Zakuze, aulae nostrae cancellarii fidelis dilecti.
 
 

Источник: http://www.ibrest.ru/archive/frm_15/frm_17/frm_22/?id=268
 
Вернуться в библиотеку "Берестейской Хоругви"  

Распознавание текста: Деревицкий Дмитрий.